NUTRIX

NUTRIX
NUTRIX
a nutriendo, infantem quintô die, quousque Obstetricis durabat necessitas, ab hac, lotis manibus, suae curae committendum, olim accipere solebat; quod Athenis assô factum pane. Officium eius erat inter alia, de quibus infra, lac praebere, unde Τιτθὴ Graecis, et cibum, unde Τροφὸς dicta: Interdum, ut infans induresceret liberioris aurae usu, Cael. Rhodig. l. 28. c. 11. ex Platone ulnis quoque gerere; quamvis aliquando non eadem Gerula, quae Nutrix fuerit. Ovid. Met. l. 9. v. 375.
Hunc totum infantem maternis demite ramis,
Et date Nutrici: nostraque sub arbore saepe
Lac facitote bibat.
Aristophanes in Equitibus Actu 2. Sc. 2.
Καθάπερ αἱ τιΤθαι γε σιτίζεις λαὸν κακῶς
Μασώμενος γὰρ, τῷ μὲν ὀλίγον εντιθεὶς,
Αὐτὸς δ᾿ ἐκείνου τριπλάσιον κατέσπακας.
Nutricum more tu Populum pascis male:
Quia ubi praemanderis, in os paulum ipsi ingeris,
Tu vero triplo plus quam alumnus devoras.
Dicebatur hic puerorum cibus Papa, sicut Bua potus, auctore Nonio Marcello de Propriet. Serm. c. 2. Fletum eorum, cum sub dio gerebantur, melle compescebant cum lacte, ex vasculo χυτριδίῳ dicto, per spongiam, ut annotavit Scholiastes Aristophanis, in verba,
Δός μοι χυτρίδιον σπογτίῳ βεβυσμένον.
Magna autem in electione disquisitio fuit. Ancillae enim vulgo barbarae adhibebantur, vel Meretrices inquilinae, natos in cella educantes. Tacit. in Dial. de causis corr. Eloq. c. 29. At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servus plerumque vilissimus. Favorinus apud A. Gellium l. 12. c. 1. Praesertim si ista, quam ad praebendum lactem
adhibebitis, aut serva aut servilis est, ut plerumque solet, externae atque barbarae nationis. Sueton. Octavio c. 6. Nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus, in avito suburbano, iuxta Velitras, permodicus et cellae penuariae instar. Athenis Lacedaemone petebantur, unde et Alcibiades a Lacaena Nutrice educatus est. Sed frugaliorum Matrum proprium hoc officium, (qua de re illustrem habes dissertationem Philosophi Favorini, Gellii loc. cit.) Omnium cum Rumina curam gerere, fasciis involvere, nisi apud Lacedaemonios, cunas movere (quod tamen Cunariae peculiaris servae quandoque munus erat) naenias lallosque Graece καταβαυκαλήσεις καὶ νύννια cantare, ut vel a pueris redderentur, vel ad somnum componerentur, cui cantilenae Lallus praeerat. Cornutus ad Persium Sat. 3. Aut cur a Nutrice iussus dormire ploras? quae infantibus ut dormiant, solent dicere saepe, lalla, lalla, aut dormi, aut lacte. Cuiusmodi lallos naeniasque eleganter describit Ausonius Ep. 16. ad Prob. v. 88.
Sic iste qui natus tuus
Flos flosculorum Romuli,
Nutricis inter lemmata,
Lallique somniferos modos
Suescat peritis fabulis,
Simul iocari et dicere.
Et Theocritus Eid. 5.
Ἕυδετ᾿ ἐμὰ βρέφεα γλυκερὸν καὶ ἐγέρσιμον ὕπνον,
´´Ευδετ᾿ ἐμὰ ψυχὰ δὐ ἀδελφεὼ, ἔυσοα τέκνα,
῎Λβιοι ἐυνάζοιςθε καὶ ὄλβιοι ἀὼ ἵκοιςθε.
Ipsos per ὑποκορισμὸν, modo ποςθὼν seu ποςθονεὺς, modo σμορδονεὺς vocando, Fr. Rossaeus Archaeol. Att. l. 5. c. 7. aliosque iocos addendo: Porro subinde ulnis gerere, ut dictum; quamquam id onus quoque servi geruli seu baiuli (unde Magnus Baiulus in Aula Constantinopolitana) sub Nutrice subierint: Pallium gerere maculosum, mammamque praebere, si Lacedaemonios et Germanos excipias, quorum diversum institutum; hinc collactei, qui eandem Nutricem simul bibebant, verbis Appuleii Met. l. 2. etc. Vinô abstinebant nigrô, sed album largius potare permissum: Pappare porro docuerunt et ad pubertatis usque tempus natis aderant: quô eas manumittere licebat, et in Mammarum memoriam inortuas inscriptione proesqui, vide infra: Sic enim, quod mammas porrigerent, Mater Nutrixque dictae sunt, Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Et hae Nutrices fuerunt, re ac nomine: Illae honorariae, et ut ita dicam nominales, quae diligentiam infantibus et munditiem adhibebant, ut loquitur antiquus Glossator ad illud Iuven. Sat. 14. v. 208.
Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae.
Qualibus dotibus autem Nutrix instructa esse debeat; aliquatenus indicat Hieronym. ad Laetam: Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula. Quanti habita, idem advers. Iovinian. l. 1. docet: Vocanda Domina, celebrandus natalis eius, iurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda Nutrix eius etc. Nutricis marmora meminerunt; Romae in hortis Carpensibus: D. M. S. Emilii. Nisi. vixit. mensibus. 11. fecit. Valeria. Hygia. Nutrix, apud Ianum Gruterum. Cunariae mentio servatur, in veter. lapide, D. M. Teiae. Threpte. Soror. piissimae. Cunariae. Rufinae. v. v. etc. Mammae, in veter. Monum. Romae, in hortis ad aquam Virginis: DIS. M. Zetho. Corinthius. Tata eius. et. Nice. Mamma. f. v. a. 1. d. 16. iterum apud Gruterum Inscript. Vide supra Mammae. Nec Nutrices solum, sed et Nutritores seu Nutricii Romanis fuêre. Hieronym. loc. supra cit. Nutrix ipsa non si temulenta etc. habeat modestam Gerulam, Nutricium gravem. Iidem Baiuli dicti funt, quod baiulent gestentque ulnis alumnos. Educatores item, qui Caesares, vel Patriciorum Equitumque pueros a iuventute educarent, Iustinian. l. 1. Institut. tit. 6. Appuleius Met. l. 2. etc. Paedagogi quoque, quos tamen ab Educatoribus distinguit Iustinianus leg. 41. §. 6. ff. de fideicomm. libert. Tatae tandem, sicut Nutrices Mammas appellatas esse ex veter. Inser. in qua utrorumque mentio, modo ostendimus. Egregie Petrus Chrysologus Serm. 62. Nutritor pius, inquit, nisi totus fuerit redactus in parvulum, numquam parvulum perfectum perducit in virum: denique tunc vocem tenuat, verba ponit, agit nutibus, sensus seponit, infirmat viscera, abicit vires, membra dissolvit, gressum tardat, gestit non ambulare, sed repere, ridere simulat, timere fingit, flere mentitur; quia et in illo mendacium pietas, desipuisse prudentia est, est infirmitas Virtus. Hieronym. ad Heliodor. Nutricius, secundus post naturalem pietatem Pater etc. Ac tales non erant Educatores Britannici, a quibus primum venenum is accepisse legitur, apud Tacitum l. 13. c. 16. servi autem erant, et saepe Eunuchi, unde per Ganymedem Eunuchum, Nutricium suum, Arsinoe, Ptolemaei Regis minor filia, Achillam interfecisse dicitur, apud Hirt. l. 1. Bell. Alexandr. c. 4. caesar. l. 3. Bell. Civ. c. 108. Nutricus, inquit, eius pueri Eunuchus. Saevitiae in Nutricios exemplum Herodianus praebet l. 3. GHist. Aug. sub finem: Pietatis contra et impensi amoris, capitolin. in Pio etc. Vide Laurentium Pignorium Comm. de Servis et Tit. Popmam de operis Servorum, nec non supra, Collactanei, ac infra Tata.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Nutrix — Nu|trix die; , ...ices [...tse:s] <aus gleichbed. lat. nutrix, Gen. nutricis> (veraltet) Nährmutter, Amme …   Das große Fremdwörterbuch

  • Nutrix — Amme …   Danske encyklopædi

  • Nutrix — Nu̱|trix [eigtl. = Säugerin, Nährerin] w; , ...tri̱zes: veraltet für: Amme …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • nutrix — …   Useful english dictionary

  • Gonodonta nutrix — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

  • Felicitas nutrix est iracundiæ. — См. С жиру бесятся …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • NUT — nutrix …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • КОРМИЛИЦА —    • Nutrix.          Сначала римские матери сами кормили грудью своих детей (хотя у Liv. 3, 44, упоминается nutrix Виргинии), но впоследствии мамки, особенно у знатных, стали обыкновенным явлением и притом гречанки и вообще externae et barbarae… …   Реальный словарь классических древностей

  • NUTVA — nutrix vixit annos …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Josquin des Prez — 1611 woodcut of Josquin des Prez, copied from a now lost oil painting done during his lifetime[1] Josquin des Prez [Josquin Lebloitte dit Desprez] (French pronunciation: [ʒɔskɛ̃ depʁe]; c. 1450 to 1455 – 27 August 1521), often referred to… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”